monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 26 > sectio 18 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 3, 4
Ubi item quidam grammaticorum dubium exemplum ponunt: Terga fatigamus hasta. Nam etsi non h sequeretur mus, tamen esse posset longa, poetica licentia, quia plenis pedibus superfuit, sicut hoc, quod item ponunt, est:
Omnia vincit amor, et nos cedamus amori.
Ubi mor ideo potuit produci, quia post emensos pedes integros, partem terminat orationis, tametsi vocalis sequatur.